08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008000684 |
[86] Et palam Lucas de Christo: Erat, inquit, subditus illis. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000347 |
Si qualis in me fuit jam pridem observandi te et amandi propensio, ejus et fuisset aliqua significatio, non tam ad amandum te, ut modestissime loqueris, aliqua provocatione opus mihi fuisse cognovisses, quam concessione libere id agendi ac palam profitendi quod intimis hærebat sensibus. |
||||||
A011001102 |
Et qua est statura et voce, ut vides, rodomontea, non ausus sum omnino negare inermis homuncio; quamvis nihil aliud habeam quod iterum scribam, præsertim sic ex tempore, quam Poncetum, de quo superioribus, jam promisisse se in verba Ecclesiæ Catholicæ palam paulo post juraturum, [ac primo] quidem Compesio, [128] qui id ab eo primum expressit, ipsaque eadem hora mihi. |
||||||
A011001325 |
Heri namque parum abfuit quin Avullæus cum urbis sindicis, uti vocant, ad concionem palam venirent, quod me de augustissimo Eucharistiæ Sacramento disputaturum audivissent. |
||||||
A011001325 |
Quo de mysterio sententiam rationesque Catholicorum ex me audiendi tanto tenebantur desiderio, ut qui palam nondum venire, ne legis suæ immemores viderentur, ausi sunt, me ex diverticulo quodam secreto audiverint, si tamen per vocis meæ tenuitatem licuit.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000626 |
At non ita D. Petrus, qui palam testatur Christum constitutum esse a Deo Judicem vivorum et mortuorum; nec aliter caeteri Apostoli, qui omnes uno ore praedicant Christum judicaturum vivos et mortuos.. |
||||||||||||||||
A023000917 |
Affirmant, ex opposito, Christum, quod Caput est omnium praedestinatorum, incertum suae salutis fuisse; nam Calvinus palam asserit Christum de animae suae salute timuisse; neque id obiter, sed ex professo propugnat. |
||||||||||||||||
A023001026 |
Lutherus autem palam fatetur se non extraordinaria, sed ordinaria et mediata vocatione vocatum esse: «Sumus [135] igitur,» inquit, «et nos divina auctoritate vocati, non quidem immediate a Christo, ut Apostoli, sed per hominem.» Cum autem explicat quanam ratione vocatus sit per hominem: «Cum autem,» inquit, «princeps seu alius magistratus me vocat, hinc certo et cum fiducia gloriari possum quod mandante Deo per vocem hominis vocatus sim; Est enim ibi mandatum Dei per os principis, quod me certum facit, vocationem meam esse veram et divinam.» Et alibi dicit «vocationem antiquitus quidem per Apostolos, qui suos successores vocaverunt, factam esse, sicut,» inquit, «adhuc vocantur etiam a potestatibus carnalibus et magistratibus seu communitatibus.» Vides igitur ut Lutherus suam vocationem non quemadmodum Apostolorum et Evangelistarum extraordinariam, sed ordinariam et mediatam esse asserat, eamque non ab Episcopis aut ecclesiasticis personis, sed «a magistratibus carnalibus» (hoc enim ipsum ejus Mot est) profectam esse ac derivatam.. |
||||||||||||||||
A023001073 |
At Calvinus, longe aliter, Concilia et errare posse et errasse palam profitetur. |
||||||||||||||||
A023001155 |
Is vero [163] Spiritus Sanctus in probando et fundamenta jaciendo non solum multiplex, sed etiam sibi contrarius et inconstans reperitur; quod eam ob causam fieri mihi persuasum est, ut Spiritus Sanctus palam coarguat, quod isti singuli aeque errent.» Et mox profert septem diversas Sacramentariorum opiniones.. |
||||||||||||||||
A023001215 |
Jam vero, quanta sit inter nostri temporis haereticos dissensio, quis non videt? Lutherus Sacramentarios haereticos palam vocat; Sacramentarii, Lutheranos et Anabaptistas; Anabaptistae, Trinitarios; Trinitarii, Anglocalvinistas; Anglocalvinistae, Puritanos; et contra. |
||||||||||||||||
A023001276 |
Adducimus locum ex Commentariis ejus in Exodum, ubi palam dicit «orationibus Martyrum propitiari Deum peccatis populi sui.» Adducimus et locum supra citatum, in quo palam testatur precibus Sancti Stephani plerosque sanatos aut adjutos. |
||||||||||||||||
A023001360 |
Tertium est, quod ignorantiam suam crassissimam prodit Lutherus, cum dicit omnes Doctores, excepto Augustino, locum Pauli ad Romanos de justitia Dei puniente interpretatos fuisse; nam, ut omittam Chrysostomum et Theodoretum, divus sane Thomas et Lyranus, qui [216] omnibus obvius est, de justitia qua Deus nos justificat, palam interpretantur; tametsi contraria quoque expositio non sit omnino improbabilis.. |
||||||||||||||||
A023002229 |
Quamvis enim inter populares nostros nemo palam haeresim profiteretur, aliqui tamen haeresis crimen non ita ut par est execrandum existimabant: homines non frigidi quidem, sed certe neque etiam calidi in fide; pauci quoque aliquot scioh, rerum literarumque humaniorum spectatores, ritus catholicos non sane damnare, sed tamen ad censuram et in discrimen suo judicio examinandos revocare contendebant. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000272 |
Appetente et jam jam imminente stato illo festo die, quo Ecclesia Catholica, Mater nostra, præcelsum ac venerabile Eucharistiæ Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebrandum ac in processionibus reverenter [3] et honorifice, per vias et loca publica circumferendum constituit, ut sic victricem veritatem de mendacio et hæresi triumphum agere, ex tanta Ecclesiæ lætitia adversarii palam ostendat: Cumque Nos Spiritus Sanctus, per Sedis Apostoliche nutum, posuerit regere hanc in qua sumus Ecclesiam Dei illud præcipue incumbit curæ, ut scilicet omnia congrue et decenter celebritate fiant et constent.. |
||
A024003273 |
Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam. |