Mot «Ornamentis» [4 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000379 

 Ecquid enim in me sit juris uti virum longe gravissimum, annorum jam non exiguo cumulo venerandum, disciplinarum ac virtutum omnium ornamentis cumulatissimum, Franciscum Girardum, pro amico (ut ejus retineam verba) provocassem nihil omnino video.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000653 

 Quod reliquum est age, quaeso, illustrissime Pancirole, praeceptor colendissime, purissimis ac beneficentissimis illis tuis manibus iis me ornamentis insignitum facias, quibus tali loco constitutos Gymnasium hoc alumnos suos dimittere consuevit exornatos..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003243 

 « Gloriosi » præterea « Principes terræ, » Sanctissimi Petrus et Paulus ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi Apostoli, quorum hic Doctor gentium, alter Apostolorum [340] Princeps, ipsiusmet Jesu Christi Vicarius, Ecclesiæ fundamentum et cujus fides numquam desinit, ac ambo sanctam Romanam Ecclesiam, caput et magistram aliarum Ecclesiarum, propria morte illustrarunt, venerabilisque Ecclesiæ Gebennensis infrascriptæ titulares Patroni, ipsam ac illius civitatem et diæcesim illarumque populum in orthodoxæ fidei professione ab omni hæresum labe innoxiam custodierunt, ab ipso fere nascentis Ecclesiæ exordio usque ad annum Domini millesimum quingentesimum trigesimum quintum, in quo (peccatis populi id exposcentibus) Sathanas, hæresum magister et artifex, omniumque malorum incensor et zizaniæ seminator, turbulentissimis hæresum motibus, civitatem ipsam ac partem illius diæcesis [conquassavit], expulso inde R mo Antistite, Reverendissimisque Canonicis ac toto clero reliquisque veræ fidei cultoribus, ecclesiis dirutis, religiosissimis imaginibus et ornamentis spoliatis, sacris vasis ereptis, Sanctorum reliquiis sparsis et conculcatis, divinis omnibus pollutis, ut exinde, proh dolor! ipsa civitas omnium hæresum fodina, bellorum intestinorum (quæ Gallias ab inde [341] vexarunt) alumna, proditorum inventrix, homicidiorum nutrix, incendiorum et rapinarum sentina, sceleratissimorum totius Europæ asilus, omniumque malorum quæ hanc patriam Sabaudiæ et finitimas provincias vexaverunt et vexant origo, non immerito ab omnibus censeatur et veraciter existat..

  A024003257 

 Si vero, casu aliquo, Ecclesiam prædictam cathedralem ad alium locum quam civitatem Gebennensem transferri postea continget, declaramus hanc Confraternitatem, uti eidem Ecclesiæ cathedrali perpetuo et indissolubiliter unitam et incorporatam, cum omnibus illius insigniis (sic), vasis sacris, ornamentis et libris, ad eumdem locum ex nunc prout ex tunc translatam; cujus tamen aliquod membrum in aliqua ecclesiarum prædicti oppidi a Capitulo hujusmodi eligenda et ab eadem Confraternitate perpetuo dependens possit remanere, si id ita expedire videbitur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE