24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002681 |
Legitimis quippe documentis ac testimoniis ad id receptis ac coram Nobis exhibitis, constitit quod cum R di Clerici regulares Sancti Pauli, vulgo Barnabiti, qui in Chapuisiano hujus Anneciensis urbis Collegio, sub titulo SS torum Pauli et Caroli, juxta eorum Congregationis pia instituta, divina Officia, Sacramentorum administrationem, concionum, cathechismi, scholarum aliarumque religiosarum functionum operas obeunt, adeo tamen tenui redditu potiuntur [264] ut cum iis oneribus jam susceptis sustinendis vix sufficiat, cogantur idcirco et minori Religiosorum numero esse, et solemniores ordinarias functiones aut omittere, aut minus solemniter persolvere quam per eorum Constitutiones liceat:. |
||
A024003354 |
Hic Prior, solus ex confratribus, in oratorio, processionibus, congregationibus aliisque actibus publicis superpelliceum deferet, et ibidem præeminentiam habebit, Officia divina inchoabit, preces et orationes publicas recitabit; is unus in processionibus sic indutus, medius inter duos Assessores habitum Confraternitatis deferentes, incedere in oratorio, populo cum Sacramento (diebus quibus super altari collocabitur) benedicet; eos qui Missas ordinarias Confraternitatis aliasque extraordinarias celebrabunt annotabit, directores processionum et cantores eliget; ipse etiam, una cum Assessoribus, visitatores infirmorum et incarceratorum, ac compositores [371] discordiarum deputabit, ac cum eisdem Assessoribus Confraternitatem ingredi volentes recipiet, et ab eis professionis fidei emissionem et promissionem inferius insertas exiget. |