11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003416 |
Pervenerat ad nos superiore mense nec varius nec inconstans rumor, defunctum apud Salinates virum clarissimum; hoc solo incertus, quòd alii ferro hostium, alii veneno inter pocula propinato necatum mentiebantur; mirus ex eo stupor dolorque optimorum omnium animos occupaverat, me verò, licet non sim ex optimis, tantò gravior quantò major jactura fuisset mea, defuncto illo cujus probitate et summo in me studio possim aliquando, si non optimus, quod propemodùm despero, saltem bonus fieri, aut minus malus quàm sim. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002229 |
In his ergo curis, necnon variis difficillimisque nodis dissolvendis, quibus temporum hominumque malitia optimorum Patrum conatus impedire solet, distentus et implicatus, non potuit Antistes, quantumvis vigilantissimus et fortissimus, brevi duodecim annorum spatio quibus episcopatum gessit, externum ecclesiasticae disciplinae Sacramentorumque splendorem penitus restituere.. |