11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001726 |
In Ducis nostri Gebennensium mente et ore eo es imprimis loco ut meliore vix esse possit quisquam, et si permittas intelligi te (sic enim de more aulico loquor) [208] Præsidem, hic non optatissimum modo, sed his temporibus necessarium sumus habituri. |
||||
A011001815 |
Quod optatissimum mihi fuerat, suavissime Frater, accepi nudius tertius tuas litteras, incolumitatis tuæ testes, eo etiam vel maxime jucundas quod de tuo ad nos adventu aliquam injiciant conjecturam; ut enim in maximis desideriis fieri solet, etiam levissimum rei gerendæ indicium spei certissimæ vices sustinet. |
||||
A011003574 |
Pater Cherubinus infinitam tibi salutem; ardebat miro videndi amplectendique hominis desiderio, maximè cùm id tibi optatissimum osse ex me intellexisset. |