Mot «Opinionem» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003224 

 Episcopus pro sua prudentia verebatur ne multùm de tuis laudibus detraheretur, si quo tempore magis enitendum esset ut pietatis industriæque tuæ fructus aliquis constaret, eam de te homines opinionem conciperent ut peragendi animum tibi potiùs quàm facultatem defuisse suspicarentur..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000579 

 Quod autem ait Imperator: «Quem ex summo rerum Parente speramus et accipimus,» non innuit opinionem illam Grecorum de processione Spiritus Sancti a Patre tantum, cum illa multis post seculis exorta sit; sed loquitur de receptione Spiritus Sancti gratiae; ita enim dicitur hominibus dari Spiritus Sanctus a Patre per Filium, quem mittet Pater in nomine meo.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000622 

 [78] Et paulo post: «Labor mihi est,» inquit, «ut dediscam veterem illam inolitam opinionem de Christo Legislatore et Judice, utque damnem et repellam illam.» At contra, hoc ipsum affirmat Epistola D. Jacobi, quae disertis verbis Christum Legislatorem appellat, quem Isaias prius Legiferum vocarat: Dominus, inquit, Legifer noster..

  A023001257 

 Aliud exemplum, adhuc clarius, ex alio loco sumi potest, in quo, tractans de Missa: «Quid ergo,» inquit, «dicemus ad Canonem et auctoritatem Patrum? Primum respondeo: si nihil habetur quod dicatur, tutius est omnia [192] negare, quam Missam concedere...» Quid enim hoc aliud, quaeso, est, quam velle quocumque periculo ac per omne fas et nefas suam tueri opinionem, et poeticum illud exequi:.

  A023001453 

 Ergo pessime Lutherus consuluit Principibus, sed tamen bene et accommodate ad eam quam de illis gerebat, opinionem; nec enim illum pudet Reges omnes et Principes vocare «robustos venatores,» ut de Nembroth loquitur Scriptura: Nimium, inquit, honoris est et gloriae dicere «Papatum esse robustam venationem Romani Episcopi»; «nam id exempli Nembroth omnibus quoque principatibus prophanis convenit, quibus tamen nos Deus vult subdi, honorare, benedicere et pro eis orare.» Qualis autem fuerit Nembroth et quaenam ejus robusta ista venatio, explicat D. Hieronymus: nimirum, quia primus in populo tyrannidem arripuit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE