A016000280
|
Quam vellem, Imperator Augustissime, mandatis Majestatis Vestrae Caesareae ad amussim obtemperare posse, [3] comitiis nimirum imperialibus, quae nunc indicit, interesse, ingenium, si quod in me sit, operamque meam honorificentissimis suis conatibus impendere ac denique augustissimum invictissimi Caesaris vultum coram venerari! Verum haereticorum Gebennensium rebellio, quae episcopalem hanc cathedram omni penitus rerum humanarum praesidio per summam perfidiam spoliavit, efficit ne quod volo bonum, hoc faciam..
|
A016003567
|
Quod ille oneris et libens suscepit et libentissime sustinet ut ego quoque sustinerem, si eo absente, operamque meam sibi commodam fore putante, similia facere juberet, atque utinam desiderio meo occasio respondeat, quo et ipse expertus cognoscat, res suas mihi non minus cordi esse quam sibi meae sint et ego eam benevolentiam, qua ornatissimum amicum constanter prosequor et sua et omnium opinione majorem esse ostendam...............................
|