23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000693 |
Inde namque inferunt, nihil opus esse ut Christus seipsum offerat saepius. |
||
A023000696 |
Nec tam repetitio est oblationis factae in cruce, quam continuatio ac perseverans exhibitio, cum unico, perpetuo ac constantissimo voluntatis actu seipsum Christus Redemptor Patri obtulerit et offerat usque in aeternum, ut non saepius nec iteratis actibus, sed unico, et nulla alicujus cessationis interruptione [104] discreto actu, oblatio haec perficiatur ex parte Christi, quamvis respectu nostri et ministerii quod praestamus, et respectu externorum actuum, non tam continuata quam repetita, sed semper tamen eadem oblatio censeri merito possit. |