11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000877 |
Sane vir est hic noster in Christo pater, qui pro sua in Deum ac eos qui sunt Dei charitate omnem omnium mereatur observantiam, et nonnisi ab [98] nostri simillimis amatoribus satis amari possit. |
||||
A011000895 |
Quod cum ita sit, tuæ erit humanitatis ac amplitudinis, mihi inter tuos ita locum aliquem fixum firmumque attribuere, ut me non minus unquam tuum existimare possis quam esse possim, et quando tuorum Allobrogum numerum inire placuerit, ego ultimus in mentem tandem tibi veniam, qui si propensionem ac erga te observantiam animorum tam probe perspectam haberes quam merita, inter primos facile apparerem.. |
||||
A011001162 |
De Guichardi nostri casu cum primum audivi, attonito similis, oculis mens et vox faucibus hæsit, nihilque vel lætum vel infaustum altius cordi insidere unquam mihi poterit quam quod [dicis] de tanto amico; ut vix tuam ferre possim elegantiam, qua meam diligentiam tuæ in hac causa vices gerere velis, cum nec si diligentissimus sim mortalium, meam erga ipsum clarissimum Guichardum observantiam et propensionem explere possim. |
16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016001518 |
Intima ac peculiari Illustrissimi D. Adriani, Dominationis Tuae R mae et Ill mae antecessoris, obitus animum meum affecit mestitia, non tantum propter eam qua tantum Praesulem colebam observantiam, aut illam qua vicissim ipse me recreabat benevolentiam, sed ideo maxime quod Sedunensis Ecclesia et universa Vallesiorum gens, insigni Principe ac Pastore orbata remansisset, cui [162] vel religioni avitae ac Catholicae tuendae augendaeve, zelo ac peritia neminem in illis partibus comparandum inter superstites esse existimabamus.. |