11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003087 |
Quod si ita est, patere, obsecro, me in hoc uno à te dissentire: non quoniam ea me ratio litigatoribus asquiorem faciat, quòd inter eos et in mediis litium anfractibus assiduè versari me sit necesse (tantò magis enim odisse deberem, cùm vel pulcherrimarum rerum oblectatio satietate sordescat), sed quia multùm iis debere me sentiam qui, ut mihi per te commendentur, literas ad me tuas deferre volent. |
||
A011003359 |
Nec erat cur vereris ne minus grata forent si ea membratim exponeres; etsi enim multo jucundius rem totam quanta est et corporis et animi oculis subjicere, nihil tamen de jucunditatis magnitudine detrahet occupata per partes oblectatio. |