A011000561
|
Quo fit ut quod hactenus feci tu quoque vicissim faciendum existimes, ut nimirum qualis unus es in me talem me esse erga te nusquam dubites; sic enim summa mea voluptate conficio omnino te fratrem amantissimum et omni meliori modo meum esse, qui adeo me fratrem tuum esse perspicio ut a me fere alter mihi [55] videar, ne si alter a me non sim, tyro grægarius, idem summo meo incommodo cum tanto fabro esse nequeam..
|
A011001167
|
Ego vero iterum et iterum inter vernantes aves opus suavissimum ad amussim apud Salesios nostros contemplatus, ne tu hoc nescias, pulchrius nusquam carmen cantatum fuisse [138] reor quam quo Alexandri Magni lachrimas tam belle et luculenter urges ut nullus.
|