23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001114 |
Et alibi idem Augustinus, loquens de Cypriano, Basilio, Hilario et similibus: «Tales quippe,» ait, «et tanti viri secundum catholicam fidem, quae ubique toto [152] orbe diffunditur, haec et illa vera esse confirmant, ut vestra fragilis et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum, praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.» Et rursum paulo post: «Quod invenerunt in Ecclesia,» inquit, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt.» Idem nos hodie de te dicimus, magne Augustine, deque contemporaneis tuis, adversus nugatores istos; neque tamen facere possumus, ut eos suae pudeat insaniae et impudentiae.. |
||
A023001276 |
Adducimus et quod idem Augustinus alibi scribit, «animas defunctorum orationibus Martyrum commendari, in quorum locis, id est nomine ac memoria Martyrum venerabilibus, corpora sepulta sunt.» Quid ad lisec isti nugatores, ut elabantur? Nihil aliud, nisi quod lisec non ex animo, sed raptim et inadvertenter dicta sunt. |