Mot «Notum» [16 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007001545 

 A facie tua montes diffluerent; sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni, ut notum fieret nomen tuum in Gentibus; Is.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001649 

 In medio annorum notum facies; cum iratus fueris misericordiæ recordaberis.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000354 

 Ego quo minus me vel de nomine tibi notum esse divinabam ac adeo tuas expectabam litteras, eo magis tantam tuam humanitatem sum præter modum admiratus, quo factum est ut in immensum tui aspectus et collocutionis desiderium creverit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000430 

 Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat.

  A024000455 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus:.

  A024000513 

 Quod ut omnibus notum sit, ita scribendum curavimus, scripto subscripsimus et sigillum Episcopatus Nostri imprimi mandavimus..

  A024000560 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, sub die decima sexta Augusti, anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti, per ægregium du Gerdil, notarium, recepto et signato; omnibus in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum omniaque in eodem contenta confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore presentium confirmamus et approbamus, ac illi omnis inviolabilitatis et firmitatis robur adjicimus, necnon omnes et singulos [juris] et facti defectus, si qui in eo intervenerint, supplemus, dictosque festos dies celebrandos temporibus assignatis; imo festum Exaltationis Sanctæ Crucis Septembris ad festum [Nativitatis] Beatæ Mariæ, quæ octava cujuslibet mensis Septembris [46] totius anni, transtulimus et transmisimus, eoque die celebrandum declaramus per parrochianos loci Sancti Andreæ de [Domancy], mandamenti Sallanchiæ, pœna in suprascripto instrumento contenta..

  A024001057 

 Notum facimus quod ad ea quæ pro bono ecclesiarum parrochialium et aliarum regimine et divini cultus augmento, pro locorum et personarum qualitate sunt necessaria, libenter intendamus manusque Nostras adjutrices [101] exhibeamus.

  A024001174 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, per egregium Bessonis, notarium ducalem, recepto et signato, omnibusque in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum et contenta in eodem confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore præsentium confirmamus, approbamus et ratificamus, ac illis inviolabiliter firmitatis robur adjicimus necnon omnes et singulos juris et facti defectus, si qui in eisdem intervenerint, supplemus..

  A024001942 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis; universis presentes litteras inspecturis, notum facimus et testamur, die, mense et anno infra scriptis, dilectum Nobis in Christo Claudium Boucard, coram Nobis hic Gratianopoli comparuisse, et a [193] Nobis petiisse ut eum ab excommunicatione, ac aliis ecclesiasticis censuris et pœnis quibus ob hæresim hæresisve professionem obnoxium se fatebatur, dignaremur in utroque foro absolvere..

  A024002318 

 Notum facimus et testamur, Nos hodie, decima nona mensis Junii millesimo sexcentesimo decimo octavo, benedictionem nuptialem dilectis Nobis in Christo, nobili Roco Calcanio, urbis Placentinæ, et Margaritæ de Chavanes, ex nobili familia hujus civitatis Nostræ diœcesis oriundæ, in sacello Nostro ministrasse ac impertivisse, idque juxta [226] ritum sanctæ Ecclesiæ Romanæ, infra Missarum solemnia scilicet, et aliis de jure servandis servatis..

  A024002340 

 Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo D. Alexandrum Gauttier, dominum de Beauregard, Parisium, hac ipsa die coram Nobis comparuisse, ac post debitam [227] hæresum omnium, maxime vero Calvinianæ abjurationem, a Nobis, pro potestate Nobis ab Illustrissimo D. Cardinali de Retz, Episcopo Parisiensi, facta, absolutionem a censuris quibus propter dictam hæresim innodatus erat, absolutionem legitime recepisse, ut nihil deinceps obstet, quominus ab omnibus vere Catholicis tamquam vere Catholicus habeatur, excipiatur, diligatur et honoretur..

  A024002356 

 Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo [228] nobilem virum D. Guillelmum de Bernard toto biennio in civitate Annessiacensi, in qua residentia Ecclesiæ Nostræ est, vixisse omniaque munera catholicæ pietatis quam accuratissime obiisse, quemadmodum par erat ab eo exspectare, qui a parentibus (quos olim de facie et moribus cognovimus) piissimis originem traxit, et ab incunabulis in domo catholicissimi Principis Ducis Namurcii educatus fuit, ut et nunc eidem a cubiculo inservit inter primarios ejus domesticos..

  A024002577 

 Notum facimus quod, pastorali qua decet vigilantia, illis potissimum subventionis Nostræ auxilium impartimur qui partem Nostræ sollicitudinis subeunt, omniaque eorum (sic) studia et labores ad instruendam pietate, bonis moribus liberalibusque disciplinis juventutem conferunt, [253] manusque Nostras adjutrices exhibemus.

  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..

  A024004895 

 Universis et singulis presentes visuris et audituris notum facimus et attestamur, Literas Apostolicas in duplicato, in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, Sanctissimi [502] Domini nostri Papæ Pauli Quinti, sub datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die decima nona Octobris, millesimo sexcentesimo decimo tertio, Pontificatus ejusdem SSmi Papæ Pauli anno nono, Nobis pro parte RRrum Decanæ et Canonissarum Collegiatæ ecclesiæ Sancti Petri, oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocæsis, porrectas, omni qua decet humilitate et reverentia recepisse, hujusmodi sub tenore videlicet, a tergo dictarum Literarum: [503].





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE