11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003388 |
Fero licet ista minùs æquo fortasse quàm deceret, tamen satis erecto animo; non quòd ad eum sapientiæ gradum pervenerim quem tu mihi ob oculos ponis (nimirùm, ut astutè quidem sed benevolè mihi imponas, ne cunctari possem quin talem me præstare debeam qualem me tibi videri fingis), sed quia [399] nihil tam durum aut calamitosum accidere potuit quod non jam inde à multis annis eventurum præviderim, quòdque ridendus mihi ipsi videar magis quàm miserendus, si in tantis totius reipublicæ calamitatibus, cùm in eadem sim navi in qua cæteri, præcipua quadam immunitate vitæque conditione gaudere velim.. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000680 |
Et inox Anconae eadem prorsus qua delati fueramus, navi; ac fortunato Clodiensi parone eodem usi, multo magis quam antea aspera velificatione, 5° die Novembris ad columnas areae maximae S. Marci, naulo recte soluto, [92] sub vesperam exscendimus, mixta de interrupta peregrinatione Romana, quam maxime desiderabamus, mestitiae gratulatione, quod incolumes tandem in solido pedem figere liceret.. |