22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000020 |
Quaestio 3: An Beatitudo præsentis vitae hominis existentis in puris naturalibus consisteret in aliquo bono creato?. |
||||||
A022000021 |
Questio 4: In quo actu consistat beatitudo formalis praesentis vitae hominis existentis in puris naturalibus; ubi etiam breviter dicemus in quo consistat essentialiter beatitudo nostra supernaturalis alterius vitae. 13. |
||||||
A022000179 |
Reliquum igitur est ut objectum nostrae beatitudinis essentialis, etiam si in puris naturalibus relinqueremur, esset Deus ipseque solus: quod praeter refutationem omnium aliarum sententiarum probatur, quia Deus est primum principium hominis, maxime animi humani; effectus autem maxime perficitur in reditu ad suum primum principium: ergo in hoc consistet maxima hominis perfectio. |
||||||
A022000186 |
Quibus positis, respondeo ad quaestionem: beatitudinem hominis in puris naturalibus existentis et in praesenti vita necessario requirere veram Dei cognitionem, amorem et delectationem naturalem; essentialiter tamen solum consistere in actu cognitionis qui habeat suo modo rationem comprehensionis et consecutionis, seu tentionis, ut theologi loquuntur. |