Mot «Muneris» [10 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000377 

 « Deus qui ad principium hujus muneris me pervenire fecisti, tua me semper serva virtute, ut in hoc munere ad nullum declinem peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam mea procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera.

  A007000405 

 Quonam consilio factum creditis, Viri religiosissimi, ut ecclesiasticæ disciplinæ contemptores pertinacissimi cives Gebenenses, ecclesiasticæ tamen disciplinæ nomina [111] omnia et monumenta retinuerint? Episcopium, Pratum Episcopale, Vicum Canonicorum, Domum Cantoris, nostrum S. Petri Templum, Magdelenæ, Gervasii, ut olim ita nunc, innovatores, sui muneris immemores, appellare consueverunt.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000423 

 Ecce ab Antistite nostro supplicationes obsecrationesque pro captivo Gebenensi Duce (quod Dux ipse per [32] litteras postulaverat) per 9 dies publice decretæ; ac uti populus Deo placando ardentius incumbat in sequentem Dominicain diem concionem indicunt, idque muneris tyroni tuo, qui extra scholas vix negare novit, impositum.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002024 

 Hunc ergo mitto fratrem meum germanum, Ecclesiæ mese canonicum, qui meo nomine id muneris exequatur, et statum diæcesis, quam potui distinctissime ac accuratissime descriptum, deferat, cujus summa hæc est: provinciam vastam, pariter et vastatissimam, multa proinde ad ejus instaurationem requiri quæ non nisi a Sedis Apostolicæ authoritate manare queunt; ejus propterea opem et operam enixe ac summis votis exposco, cum paterna illa benedictione ac [232] benevolentia quam Vestra Sanctitas his libenter impertitur quos habet filios subditos cum omni timore..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003996 

 Quibus quod respondeamus aliud non habemus quam insistere nos contentis priorum nostrarum literarum, obligante ad id nos muneris nostri ratione et munificentissimi nostri fundatoris suprema voluntate..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022002163 

 Sed quia ipsis rectoribus sic deputandis, ut illorum muneri sedulo et absque alia rei familiaris distractione satisfaciant, congrua sustentatio assignanda esset, et si ipsi rectores a praedictae Militiae Militibus sustentandi, aut portio quinquaginta ducatorum, ut praefertur, eis per ipsos Milites assignanda venirent, ilii proculdubio in eo quod eorum victui necessarium foret, seu praedictorum quinquaginta ducatorum exactione ab iisdem Militibus procuranda, plus temporis quam in eorum muneris et officii exercitio impenderent; si unio per Gregorium, praedecessorem, dictae Militiae, ut praefertur, facta, in totum perpetuo dissolveretur, ac revocaretur et annullaretur, ipsorumque beneficiorum unitorum hujusmodi fructus in praedictarum parrochialium ac aliarum ecclesiarum utilitatem et reparationem, earumdem parrochialium rectorum congruam sustentationem, arbitrio tuo; necnon trium aut plurium insignium secularium, vel cujusvis Ordinis regularium, verbi Dei praedicatorum et concionatorum, in eisdem balliagiis manutentionem converterentur; ex hoc profectio ipsorum conversorum in Christi fide perseverationi earumdemque animarum saluti divinique cultus incremento et manutentione ut plurimum consuleret et, annuente Domino, aliud balliagium de Gex ad eandem conversionem, ex continuo vicinorum ita piorum operum exercitio, magis ac magis in dies invitaretur: propterea Nobis humiliter [330] supplicari fecisti, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002233 

 Ex omnibus vero, quos habere potuimus, hinc inde mixtim, varios canones ac permulta documenta eduximus, quae maximam lucem parrochis eorumque vicariis ad rectam sui muneris exercitationem afferent; atque ita, apum exemplo, ex diversis floribus, mellificium in alveolum nostrum congessimus [356].


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001719 

 Atque ut id muneris efficacius aggrediaris, Nos tibi sigillatim visitationes hujusmodi faciendi et quæ opportuna tibi videbuntur injungendi, potestatem [167] iisce Nostris litteris impartimur, præcipientes omnibus ad quos spectaverit, ut te quæ correctione indigent corrigentem audiant, ac monita tua executioni mandent; id enim ad Dei honorem futurum tua pietas, tuus zelus, tua prudentia Nobis facile persuadent..

  A024003306 

 Igitur, ut etiam nostra Confraternitas præfata aliquas sui muneris partes reddat, statuimus et ordinamus omnes et singulos confratres dum obviam habebunt sacrum Viaticum quod ad infirmos defertur, illud, nisi aliqua urgentissimis propediti [360] fuerint negociis, devote cum precibus et menti intentione ad Deum, pro sanitate ipsius infirmi, associari debeant et teneantur..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003422 

 Vidimus et pro pastoralis Nostri muneris ratione accurate conspeximus quicquid ad Congregationum Sororum Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, in diocesibus Nostris constitutarum, initia, progressiones fructusque pertinebat; cumque nihil omnino in his notaverimus quod sanctissimos mores, probatos ritus, sacra placita Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, Matris nostrae, undequaque non redoleret, saperet et spiraret; Nos quidem, hactenus dictarum Sororum piissimis conatibus quantum, Domino cooperante, potuimus, fovendis, erigendis ac promovendis operam Nostram authoritatemque pastoralem libentissime contulimus, has Congregationes, quamplurimis virginibus viduisque quas procellosis seculi fluctibus Spiritus Sanctus eripere dignabitur, portum salutarem exhibituras, in eodem Spiritu confidentes..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE