A023000666
|
Negant fideles posse peccare mortaliter, quia, inquit Calvinus, «Fidelium peccata venialia» sunt; «quia Dei misericordia condemnatio nulla est iis qui sunt in Christo Jesu, quia non imputontur, quia venia delentur.» Quasi vero Petri execrationes et Domini sui abnegationes, Davi-dis adulterium et homicidium, imo ipsius Adami et Evæ inobedientia non fuerint peccata mortalia! Quid ergo sibi voluit, qui Episcopo dixit in Apocalypsi: Nomen habes quod vivas, et mortuus es? Quid, quod David, tantis la-chrymis, tot singultibus petiit peccatum suum deleri, cor novum sibi creari, a sua iniquitate lavari, a peccato mundari[89], si, quia fidelis erat, nihil ei damnationis fuerat, neque ullum peccatum illi imputatum?.
|
A023000857
|
Non enim volunt deleri, non extergi, non longe fieri a nobis, non transferri peccata, nec animam mundari, ablui, lavari, illuminari, aut cor purgari, creari, renovari (quae omnia toties affirmat Scriptura); sed remanere peccata volunt, nec tamen imputari; tegi, non abstergi; abscondi, non deleri.
|