Mot «Morum» [12 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003025 

 Neque tamen id à te sic accipi velim, quasi in me vel singula et mediocria esse putem quæ in te universa sunt ac absolutissima, sed ut intelligas et morum et animorum similitudinem quæ ad conciliandas inter ignotos quoque amicitias plurimùm posse creditur, in eo etiam interdum elucere, in quo disparia sint omnia præter unam eandemque similia consectandi voluntatem..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001342 

 Quare selecti sunt viri tres, doctrina, morum integritate ac rerum gerendarum peritia conspicui, qui, [132] maximo monasterii bono, operi præfici possent, atque ita deinceps omnibus difficultatibus quæ ex locorum et temporum injuria oriebantur sigillatim [obviarent]..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002323 

 Ego vero, Cardinalis amplissime, te unico intercessore utor, [246] tum quia te solum ex augustissimo illo Apostolico Collegio novi, tum quia de rebus istis nostris cismontanis optime judicare potes, et plerisque illud suggerere, aliter hic, aliter ibi, rem divinam esse promovendam, pro morum ac regionum varietate; tum quia de tua erga hujus diæcesis miserabilis commiseratione libri tui Controversiarum, de tua vero erga pias animas benevolentia, novissimus ille et amabilis nimis tuus Benjamin, dubitare non sinunt.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003141 

 In quo de variis, quæ undique allata sunt, negotiis plurima decreta sunt et sancita; ac tandem de more Superior Generalis electus, et quidem tanta animorum consensione, tanta morum suavitate, nihil ut amabilius videri potuerit, nihilque optandum supersit, nisi ut quemadmodum [324] inter tot variarum nationum capita non tam unio quam unitas laudare nunc potest et debet, ita deinceps laudari possit ac debeat..

  A020003173 

 In quo, ut par erat, de variis, quæ undique aliata sunt, negotiis totius Congregationis plurima decreta sunt et sancita; ac de more Superior Generalis, aliique tum Provinciales, tum Abbates ac Priores electi, et quidem tanta animorum consensione, tanta pace, tanta morum suavitate, ut nihil suavius, nihil amabilius videri potuerit.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000714 

 LITTERIS VERO MAJUSCULIS INSCRIBENDUM QUOD DICITUR L. I, scilicet: «IN IIS IN QUIBUS CORRECTIONEM MORUM INDUCIMUS, FISCI RATIONEM HABERE» NON DEBEMUS. Cujus Legis observatio parum urget hoc tempore, usurarii enim et sordidissimi quique fceneratores, postquam provinciam integram ad inopiam redegerint, si corripiantur, fisco omnia addicuntur; qua, sane, ratione nescio, cum ea non sint bona foeneratorum, sed pauperum debitorum.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001670 

 Possum enim vere, ita salvus sim, affirmare quicquid est, sive pietatis et sanctimoniae pene incomparabilis, sive eruditionis admirabilis, quod in caeteris Episcopis vel requirere vel laudare possis, totum id in hoc uno elucere tam magnifice ac eminenter, nec eo minus tamen circa ostentationis invidiam: ut sive familiariter colloquentem videas, incredibilem in ore dignitatem, in sermone comitatem, in utroque miram suavitatem morum statim agnoscas; sive graviter ac pie, ut semper solet, concionantem audias, non facile possis decernere an eloquentia praestet, an doctrina, et an gravitate sententiarum ac orationis majestate superet, an apposite ac partite loquendi facilitate; sive, denique, cum haereticis disputantem observes, omnino dubitandum habeas majorene ille eruditione certaverit et vicerit (certare, nempe, illi semper vincere est), an modestia et patientia.

  A023002931 

 Tous venantz et se presentantz aux Ordres seront tenus appourter attestation vitae et morum de leur curé, a forme du statut de Milan; autrement ne seront receus..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000487 

 Nos, his rationibus adducti, de vitæ et morum honestate, necnon de tua idoneitate, sufficientia et capacitate debite certiores facti, te propterea in regimen parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci des Clés, Sacramentorum ecclesiasticorum in eadem collationem, fructuumque administrationem, coadjutorem decernimus, constituimus et deputamus.

  A024002113 

 Cum sit vir morum vitæque integritate commendandus, tanquam iis in partibus Thononiensibus ab admodum Illustri et Reverendissimo in Christo D. D. Claudio [207] de Granier, Episcopo Gebennensi, delegato, testimonium expetiit.

  A024002814 

 Gravissimum præterea incommodum ex eo quod dominationes [289] temporales diversæ sint, unde fit ut in populis morum et modi agendi differentia etiam sit, necnon sæpe invidiæ, exprobrationes et facinorosæ rixæ..

  A024002836 

 Mirabar etenim in tanta viri eruditione ac variarum rerum [293] scientia, tantam sui ipsius despicientiam; in tanta oris verborum ac morum gravitate, tantum leporem tantamque modestiam; in tanta pietatis sollicitudine, tantam urbanitatem ac suavitatem; cum nec fastum, quod plerisque contingit, alio fastu, sed vera humilitate calcaret, nec inflante scientia charitatem ostentaret, sed charitate ædificante scientiam instrueret: dilectus piane Deo et hominibus, qui Deum pariter et homines purissima dilectionem prosequeretur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE