11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003065 |
Mihi verò jam longior ista cessatio videbatur; neque tamen tam eo nomine molesta quùd nullas ad me literas mitteres (quamquarn hoc ipsum esset molestissimum, nisi vel ex eo maxime cognoscerem quod malo, gravioribus te intentum studiis ocio minùs abundare) quàm quia subvereri inciperem ne quid adversi vel tuæ valetudini accidisset vel meis literis, quas Octobri superiore, cùm apud Sebusianos meos feriarer, binas ad te longissimasque exararam. |
||
A011003439 |
Sed illud sanè molestissimum est quod conquereris, nec immerito, tam frigide tantam rem ab ipsis tractari, qui tam præclaros conatus tuos et modis et artibus omnibus fovere deberent. |