Mot «Moderationem» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001356 

 Illud sane constat, non divino impulsu (tametsi dicat ille alibi se a Deo vocatum, ut jactare solent haeretici omnes), sed humano prorsus carnalique affectu rem totam aggressus est: «Casu enim,» [213] inquit ille ipse, «non voluntate nec studio in has turbas incidi, Deum ipsum testor.» Quid vero tam contrarium, quam ut divino impulsu factum esse existimetur quod factum sit casu? Aut quid apertius quam, ex supradictis verbis, non in pacificam Evangelii praedicationem, sed in turbas apostatam illum incidisse? Neque vero solus ipse hoc testatur, sed et Philippus Melanchton, egregius Lutheranus: «Haec initia fuerunt,» inquit, «hujus controversiae, in qua Lutherus, nihil adhuc suspicans aut somnians de futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abjiciebat, sed tantum moderationem flagitabat.

  A023001363 

 Cuinam vero credibile fiet unquam labia ista dolosa Lutheri, in corde et corde loquentis, electa esse a Deo, ut Evangehi lumen iterum mundo accenderent? Aut quis unquam sordidiora vidit aut legit, et magis execranda haeresis ullius principia, quae casu, non serio nec consulto, et ex odio Dei, non ex amore, ex mendaciis et hypocrisi, non ex veritate, constiterunt? Auctor vero ipse turbulentus homo et adeo ferox, ut, Philippo quoque Melanchtone teste, non solum Erasmus, sed etiam Fredericus Dux, cujus protectione et auspiciis omnem tragædiam suam [219] Lutherus produxit, lenitatem in eo et moderationem desiderarent; quam nec ipse negabat sibi deesse, cum se sui compotem non esse fateretur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE