15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html |
A015002427 |
Postulabit enim mecum idipsum quod expeto, innata Vestræ Celsitudinis benignitas, infusa religio, parta devotio, ac denique horum temporum miseranda conditio, quae ea est ut preces plurimas, ac proinde precatores multos requirat. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018001059 |
Cumque Sorores dictorum Monasteriorum, inter varias et frequentissimas paupertatis et mendicitatis serumnas, vitam hactenus utcumque traxerint et sustentaverint; nunc tamen, post tot hæreticorum incursiones, ac diuturnorum bellorum clades, cum diæcesis ista, miseranda paupertate vexata, illarum mendicitati occurrere deinceps minime valeat; ad pedes Beatitudinis Vestræ humiliter [89] prostratæ, illius providentiam Apostolicam suramis votis orant, ut in posterum, per ejus placitum et dispensationem, illis liceat prædia et alia bona immobilia in communi possidere, quemadmodum cum aliis ejusdem Ordinis Sororibus, Gratianopoli degentibus, minusque egentibus, pro Apostolicæ Sedis paterna charitate, dispensatum esse omnes probi rerum spiritualium æstimatores laudaverunt.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002229 |
Inter hos autem ex Nostris praedecessoribus, magnum Angelum Justinianum, incomparabilis doctrinae et ingenii virum, e Concilio cui interfuerat redeuntem, maximam operam huic rei impendisse meminimus; sed cum recenti ac miseranda Gebennensis dvitatis defectione hanc diaecesim universam tantisper exagitatam reperisset, primam laborum suorum partem in asserenda fide Catholica collocandam censuit. |