A008002299
|
Christus cum esset in Nazareth, intravit in sinagogam, et lecto Libro Isaiæ docebat eos, ita ut omnes mirarentur et darent illi testimonium; sed tamen sine utilitate, dicebant enim: Nonne hic est filius fabri? nonne hic est faber? Unde huic sapientia? etc. Et ipse videns eos colloquentes, sciensque quid dicerent, ait: Utique dicetis mihi, etc. Et concludit Marcus: Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi quod [311] paucos infirmos impositis manibus curavit; et mirabatur propter incredulitatem eorum.
|