11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000639 |
Neque vero prætermittam unum hoc loco mirandum, quod vos eo ipso scivistis momento hujus nostræ peregrinationis decretum quo vixdum statutum inter nos fuerat; extrema namque Mercurii die hac de re deliberavimus, ut divinitus factum videri [67] possit, ut qui ad eamdem respiciebamus Crucem, eumdem sensum receperimus. |
||||
A011001195 |
Non enim tu ignotus es vicissim aut obscurus, qui tot recte (ut modestissime dicam) factis, dictis, scriptis pro Christo universis Christi fidelibus innotuisti, ut mirandum non sit eum qui omnibus toties scripsit Christianis, a multis hoc solum nomine quod Christiani sint, litteras item accipiat.. |
||||
A011001231 |
Non enim tu vicissim ignotus es aut obscurus, sed tot rebus bene (ut modestissime loquar) hactenus pro Christo gestis, dictis, scriptis, universis Christi fidelibus innotuisti, ut mirandum non sit eum qui universis toties scripsit Christianis, a multis hoc solum nomine quod Christiani sint, epistolas item accipiat.. |