Mot «Militiam» [2 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000350 

 Cum enim, ut in advocatorum numerum adscriberer, Chamberium peto, credoque admissus purpuratos omnes Patres salutare, de more gratias agere ac per hanc occasionem inter tuos locum impetrare, meaque manu nomen meum scribere, quia coguntur ad militiam nobiles, hora intempestiva [21] ipse cogor discedere insalutato te, quem obiter salutare, præsertim cui antea eram ignotus, nulla salutatione minus ducebam.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001420 

 Ergone pugnandum non erit medicinis cum peste, nec providentia rei frumentariae et annonae cum fame, ideo tantum quod per hujusmodi afflictiones Deus non tantum visitet nos et castiget, sed etiam probet, approbet, perficiat? Cur ergo gladium gestat Princeps, cur arma milites, nisi ut hostes, si qui ingruent, reprimantur, et Reipublicae invasores propellantur? Inde nimirum est, quod milites laudantur etiam in Evangelio, quia et justi esse possunt, qualis ille Cornelius, nobilis centurio, de quo in Actis Apostolorum; inde, quod etiam a Joanne Baptista approbantur, non si militiam deserant, sed si neminem concutiant neque calumniam faciant et contenti sint suis stipendiis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE