24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003366 |
Demum, unus ex confratribus in eadem congregatione generali quotannis celebranda constituetur in Secretarium, qui nomina et cognomina ac qualitates eorum qui Confraternitatem ingredientur in libro Confraternitatis, atque in congregationibus tam generalibus quam mensalibus concludente, describet ac subscribet, aliaque omnia quæ ad officium secretarii spectant exequetur; de ipsoque officio rationem reddet in generali congregatione, neque librum ejus non obsignatum remittet.. |
||
A024003382 |
Quod si forte in eisdem congregationibus, tam generalibus quam mensalibus, aliquæ res aut ita arduæ, vel propter contrarietatem votorum seu aliquorum repugnantiam, sive aliud impedimentum definiri non possint, tunc ad Capitulum præfatum referantur, et quidquid ab ipso ordinatum fuerit inexcusabiliter observetur.. |