23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000138 |
Nam ut satis ad volitionem mediorum sufficientium praecessisse volitionem antecedentem finis et velleitatem seu voluntatem conditionatam, ita voluntas mediorum sufficientium omnino praesupponit volitionem et intentionem finis; quae intentio finis differat a voluntate mediorum sitque prior ipsa natura. |
||||||
A023000138 |
Non probat autem prius esse volitionem efficacem finis quam volitio efficax mediorum non efficacium, sed sufficientium: quod esset contra. |
||||||
A023000139 |
Jam vero, ut sigillatim de singulis eorum propositionibus aliquid dicamus, prima refutata est argumento Sancti Thomae; cum enim volitid finis sit prior volitione mediorum, praeparatio finis debet esse prior praeparatione mediorum, imo praeparantur media propter finem. |
||||||
A023000139 |
Praeterea, eo argumento divi Thomae ostenditur divum Thomam aliter sensisse, scilicet praedestinationem [3] esse mediorum et finis; et primo finis, deinde mediorum. |