11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003088 |
Itaque agam iis gratias tùm maximè cùm importuni tibi videbuntur, petoque à te ut mea saltem causa eos in posterum ames, tanquam peropportunos amicitiæ nostræ nuncios et tabellarios. |
||||||||||||||||||||||
A011003111 |
Est omnino, ut scis, Divinæ Majestatis hoc proprium, ut tum maximè amari se intelligat cùm timetur, agatque nobiscum tam liberaliter, ne dicam humaniter, ut timorem nostrum pro amore habeat et, quod est consequens, humilitatem pro dignitate. |
||||||||||||||||||||||
A011003111 |
Te tamen maximè commotum esse, ut scribis, non solùm patior libentissimè sed etiam lætor. |
||||||||||||||||||||||
A011003177 |
Nebulones istos Deus malè perdat si diutiùs in tenebris versabuntur, quarum fugandarum gratia lux mihi mea erepta est! Quamquam id ipsum est quod me maximè consolatur, quòd de præclaris tuis conatibus tam benè spero quàm qui optimè, nec dubito quin tuam et industriam et diligentiam, sed præcipuè pietatem, Deus optimus maximus sit fortunaturus.. |
||||||||||||||||||||||
A011003201 |
Te interim valere et bono animo esse cupio; nam si juberem, vereor ne tu me gallicè potiùs quàm latinè locutum putares, quasi prudentiæ et constantiæ tuas diffiderem, quæ mihi omnium maximè est explorata. |
||||||||||||||||||||||
A011003269 |
De tuo, mi Frater, ad Necienses nostros reditu, etsi ex multorum sermonibus audiebam, ne tamen facilè possem credere illud faciebat quòd nullis à te literis de eo certior factus essem, quas cùm multis de causis avidissimè expectabam, tùm ob hoc maximè ut scirem venisses ne tantùm an etiam rediisses. |
||||||||||||||||||||||
A011003296 |
Tuas de hæreticis præclaras victorias plures majoresque in singulos dies audio, tibique eo nomine ut et toti Christianæ religioni mirificè gratulor, vel ob id maximè quòd ex ipsis Episcopi nostri literis intellexi conatus istos Serenissimo Principi nostro, non tantùm perspectos esse, sed etiam probatos dignosque visos quos omni studio ac voluntate prosequi et adjuvare deberet.. |
||||||||||||||||||||||
A011003410 |
Magna omnium fuit expectatio quid rei eventus laturus esset à quo tempore auditum est hanc à te tam difficilem susceptam esse provinciam, hac potissimùm tempestate quæ omnium maximè novas ac propemodùm inexplicables, ut tutò expertus es, difficultates allatura videbatur.. |
||||||||||||||||||||||
A011003413 |
Sed accidit ut cùm proximo quoque die Necium se profecturum crederet, measque jam ad te literas urgeret, Lugdunum versus pergere coactus fuerit ad ea tractanda negotia cum Duce Monmorentiano quorum maximè gratia in hac usque loca peragravit. |
||||||||||||||||||||||
A011003529 |
Non minùs ex Avullæi, tandem nostri, sermonibus quàm ex literis tuis, mi Frater, cognovi quod maximè cupiebam, præclarè illum de religione sentire nec magis quidquam in votis habere quàm [411] ut publicè id testatum faciat. |
||||||||||||||||||||||
A011003550 |
Nunc mihi planè satisfactum est iis literis quibus ad omnia mearum capita tam diligenter et accuratè respondisti, nisi quod subticuisti (dolone bono an malo non ausim dicere), quod maximè significare debueras, quodque ex Chaventio cùm ei tuas darem intellexi, habere te nunc Principis nostri, non voluntatem solùm, quæ tibi numquam defuit, sed eam quæ tamdiu desiderata et expectata est subscriptionem. |
||||||||||||||||||||||
A011003574 |
Pater Cherubinus infinitam tibi salutem; ardebat miro videndi amplectendique hominis desiderio, maximè cùm id tibi optatissimum osse ex me intellexisset. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003157 |
Sicque cœpit in me reviviscere patriæ spiritalis revisendæ desiderium cum apud me non rarò dicerem tacitus: Quot mercenarii in domo Patris mei abundans panibus, ego autem hic fame pereo! Subinde incidi in lectionem Centuriarum Illirici, quas quidem diligenter pervolvi, maximeque ex ea lectione in proposito confirmatus sum; nam inde perspexi eamdem nunc esse fidem Ecclesiæ Romanæ quæ fuit omnibus præcedentibus sæculis ascendendo usque ad Apostolorum ætatem; et eo maximè nomine omnes omnium sæculorum Doctores a Centuriatoribus reprehendi capite quarto singularum centuriarum quod eam doctrinam in suis scriptis tradiderint quæ nunc ab Ecclesia Romana retinetur. |