08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008000471 |
Videbitis apes insidere rosis et liliis et maximis floribus; sed non minus congregant ex thimo et rosmarino et aliis minutissimis floribus, imo utilius, ob multitudinem, et quia mel in illis vasis angustis felicius conservatur et minus evaporatur. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001815 |
Quod optatissimum mihi fuerat, suavissime Frater, accepi nudius tertius tuas litteras, incolumitatis tuæ testes, eo etiam vel maxime jucundas quod de tuo ad nos adventu aliquam injiciant conjecturam; ut enim in maximis desideriis fieri solet, etiam levissimum rei gerendæ indicium spei certissimæ vices sustinet. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003019 |
Cumque propterea parrochialis ecclesiæ curam a me suscepisset mox ad canonicatum majoris Ecclesiæ nostræ evocatus, non potuit diutius tantisper splendor tam angustis finibus contineri, sed Lutetiam Parisiorum Quadragesimalium concionum causa accersitus, ubi primum ejus dicendi ac docendi vis, Christianissimi Regis aures pervasit, non fuit ei deinceps liberum quin concionatoris Regis honore afficeretur et onere, cui sustinendo cum in dies majorem animi firmitatem, ac doctrinæ robur [351] ostenderet, quod plerique præclari alioquin viri vix multis annis ac maximis intercessoribus obtinere possunt, hic tribus annis consequutus est, ut scilicet a Rege ad episcopatum Montispessulanensem Sedi Apostolicæ promovendus exhibeatur. |