Mot «Marchio» [2 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000430 

 Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat.

  A024000432 

 Ad horum omnium faciliorem executionem, debita cum instantia idem perillustrissimus et magnificentissimus D. Marchio petiit ut sibi de contentis omnibus consensum Nostrum approbationem liberamque facultatem concederemus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE