23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001154 |
«Solus,» inquit Lutherus, «primo eram, et certe ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus.» Et paulo post: «Germani omnes, suspensis animis, expectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque episcopus neque theologus ausus est attingere.» Idem tamen Lutherus, paulo post initium Defensionis verborum Cænæ, cum de Sacramentariis loquitur: «Nec quicquam,» inquit, «magis hanc haeresim promovet, quam novitas; nam nos Germani tales homines sumus, ea quae nobis nova sunt, affectamus et avide arripimus.» Et in Responsione ad maledicum scriptum Regis Anglice, de iisdem Sacramentariis loquens: «Nullos,» inquit, «hostes capitaliores [161] sum expertus hactenus, quam suaves illos fratres, collegas, amicos, quos, tanquam filios, in sinu nostro fovimus novarum sectarum magistros, Sacramentarios dico, et alios phanaticos, qui qualem nobis referant gratiam, vide.» Et paulo post: «Nos, principio, libertatem et Christi honorem asserere et vindicare ccepimus, et tyrannidem pontificiam invadere. |
||||
A023001216 |
Et in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliae: «Jam quaeso,» inquit, «advertite quam dura conditione haec bella administrem. |
||||
A023001254 |
Is, in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliæ, in haec verba scribit: «Atque,» inquit, «citra arrogantiam libere dixerim, per me Sacram Scripturam ita repurgatam, ita illustratam esse, ut intra annos mille nunquam fuerit vel clarior, vel notior pluribus.» Et paulo ante: «Mihi perinde est, etiamsi mihi totus jam adhaereat mundus, jam deficiat iterum; utrumque sequi bonimque consulturus sum, nam quis me sustentabat initio, cum essem solus?» Et alibi miris modis seipsum extollit, et animum pervicaciae: «Haec sunt arma,» inquit, «quibus haeretici vincunt hodie: ignis et furor insulsissimorum asinorum et thomisticorum porcorum. |