16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016001518 |
Intima ac peculiari Illustrissimi D. Adriani, Dominationis Tuae R mae et Ill mae antecessoris, obitus animum meum affecit mestitia, non tantum propter eam qua tantum Praesulem colebam observantiam, aut illam qua vicissim ipse me recreabat benevolentiam, sed ideo maxime quod Sedunensis Ecclesia et universa Vallesiorum gens, insigni Principe ac Pastore orbata remansisset, cui [162] vel religioni avitae ac Catholicae tuendae augendaeve, zelo ac peritia neminem in illis partibus comparandum inter superstites esse existimabamus.. |
||||||||
A016001519 |
Verum, ubi de Ill mae et R mae Dominationis Vestrae promotione, a R do Canonico Ecclesiae Vestrae accepimus qui, etiam ipse, nos de dotibus quibus Deus omnipotens Vestram R mam Personam uberrime cumulavit, ad amussim quoad per eum fieri poterat edocuit, tum vero, Ill me et R me Praesul, tristitia nostra versa est in gaudium, aut, ut more Sacrae Scripturae dicam, versa est in cytharam, qua nimirum gratias plurimas Deo ageremus quod lucernam suam in Hierusalem non extinxisset, sed pro patribus filium nasci fecisset, quem constitueret principem super omnem illam terram tibique fausta ac salutaria praecaremur.. |
||||||||
A016001521 |
Itaque, sive Vestrae Ill mae Dominationis consecrationi celebrandae, sive ubi sese occasio dederit populo illi commisso per nostros sacerdotes quoad per me [fieri] poterit juvando, me semper paratissimum et obsequentissimum habiturum spondeo.. |
||||||||
A016002326 |
Gratissimum mihi semper erit si Vestrae Amplissimae et R mae Dominationi obsequium aliquod praestare contingat. |
||||||||
A016002329 |
Dominationis Vestrae Ill mae et R mae,. |