22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022001371 |
Hac ratione poterunt Thononum se transferre, sacram aedem restaurare, fructumque facere qui ex divini verbi effectu expectari potest; cum decreto tamen, ut omnes beneficia quaevis in Ecclesia Gebennensi [202] fundata possidentes, duodecim praesertim sacelli Sanctorum Machabaeorum sacerdotes qui vi fundationis ad residentiam in eo sacello faciendam obligantur, debeant, absque ulla vel oppositione vel exceptione, Capitulum et Canonicos sequi et comitari, sub poena privationis ab eodem Capitulo; quo casu, alii in eorum locum sufficiantur. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000634 |
Negant ex Libris Sacrae Scripturae Libros Judith, Baruch, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum et Tobiae auctoritatem canonicam habere, quod in Canone Hebraeorum adscripti non sint; quasi plus auctoritatis judaicae Synagogae tribuendum sit, quam Ecclesiae Catholicae universae quae, unanimi consensu, habuit semper Libros illos pro canonicis. |
||||
A023000717 |
Huic vero negationi obstat manifestissimum Scripturæ testimonium in Libris Machabaeorum: Sancta, inquit Spiritus Sanctus, et salubris cogitatio est pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur; sed et ipsius Christi, qui in Evangelio dicit, peccata quaedam esse quae nec in hoc sæculo remittantur, nec in futuro. |
||||
A023001278 |
Quid enim movere Lutherum [201] potuit, ut Jacobi Epistolam damnaret? «Quia,» inquit, «non sapit spiritum apostolicum.» Cur damnat Calvinus Libros Machabaeorum? Quia, inquit, non sapiunt spiritum divinum. |