Mot «Luthere» [6 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000866 

 Quare non immerito seipsum miratur Lutherus, in haec verba prorumpens: «Haec nostra,» inquit, «theologia paradoxa rationi, mirabilis et absurda est, quod non solum surdus sim legi et liber ab ea, sed plane ei mortuus.» Et paulo post: «Respondebimus,» inquit, «cum Paulo, sola fide in Christum nos pronunciari justos, non operibus legis aut charitate.» Ubinam vero gentium Paulus ea verba addidit, quae tu de tuo addis, Luthere: «aut charitate»? [116].

  A023000885 

 Via arcta est; singulum te fieri necesse est, si transire velis ac penetrare rupem; qui operibus, ceu Jacobitae peregrinatores cocleis circum undique muniti sunt, penetrare non possunt; si saxis operum refertus adveneris, nisi deposito prius onere, non pertransibis.» Et alibi: «Justitia,» inquit, «legis, etiam Decalogi, [121] est immunda et abolita per Christum.» Quis vero tibi, Luthere, has Christi voces revelavit? Nec enim reperisti in Evangelio, in quo nihil tantopere Christus commendat quam ut, si velimus ad vitam ingredi, servemus mandata, et operariis, non fiduciariis, mercedem se daturum pollicetur..

  A023001175 

 Fuistis, Luthere et Calvine, nimis liberales, qui hoc nobis concessistis, Ecclesiam Dei primis illis quingentis annis nullis erroribus aut abusibus deformatam fuisse; quid enim nobis facilius, quam probare saeculoram illorum Patres ea ipsa omnia credidisse quae hodie credimus et de quibus vobiscum disputamus? Probarunt hoc Illustrissimi Cardinales, magna aetatis nostrae lumina et ornamenta, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis, et Bellarminus in Controversiis, ne dubitare amplius possitis.

  A023001269 

 An vero, mi Luthere, acquiesces, si Concilium contra te feret sententiam? Distinguo, inquit; si secundum Scripturas, acquiescam; sin minus, omnia negabo.

  A023001441 

 Sexta propositio est Lutheri (promiscue enim de Luthero et Calvino loquimur, quia parum inter eos distare arbitramur): «Nuliam rempublicam legibus foeliciter administrari.» Cum enim id ex ejus assertionibus doctores nostri [232] collegissent eique tanquam errorem absurdissimum objicerent, ille non modo non negavit, sed diserte affirmavit suaeque affirmationis rationem his verbis reddidit: «Hoc,» inquit, «docet experientia.» Quaenam vero experientia, Luthere? An forte rempublicam aliquam vidisti, audivisti, legisti, sive monarchicam, sive aristocraticam, sive democraticam, quae legibus non regatur et dirigatur? An tu fortasse melior politicus es et prudentior Deo Opt.

  A023001454 

 Hoc vero, si quisquam ullibi gentium Princeps est adeo Lutheranus, qui tecum, Luthere, ita esse fateri velit, bene consulis, et dignum agis tam indigno Principe consiliarium, cum Nembrothicos Principes non Christianismo, sed atheismo, vis operam suam navare.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE