23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000579 |
Quanquam ea jam Anabaptistarum conditio est, ut caeteris, licet non insania et impietate, attamen numero longe inferiores, ab omnibus propemodum tanquam imbelles nulliusque pretii hostes contemnantur, solis Lutheranis et Calvinianis locum sibi pene omnem relictum gloriantibus. |
||||||||
A023000582 |
[Adferemus tantum aliquas, et de singulis aliqua, ne cum sutoribus Lutheranis et Calvinianis theologos agere [70] videamur nos, qui solam Jurisprudentiam, nec aliud praeterea quicquam profitemur. |
||||||||
A023000656 |
Quid vero, te rogo, quisquis es qui haec legis, scribi potuit arrogantius et impudentius? Non Concilia, non Pontifices, non Patres, non Doctores, unus Lutherus, imo, quilibet de faece populi, dummodo Lutheranus (sic enim opinor Lutherus sensit, alioqui actum esset de ipso et de Lutheranis omnibus, si Calvino et Calvinianis de Scripturarum interpretatione credendum esse faterentur), jus habebit de doctrinis cognoscendi et judicandi. |
||||||||
A023000657 |
Quis negat? Sed an quod velit unumquemque de ipsorum doctrina judicare, ut Lutherus existimat? Nihil minus; at quia possit unusquisque de istorum persona facile cognoscere (quod nos nimio malo nostro [87] in Lutheranis et Calvinianis cognovimus) ex fructibus et operibus ipsorum: quia nimirum veniunt et non mittuntur, dispergunt oves et dividimt ovile, ut proinde, quamvis in speciem oves videantur, facile tamen appareat esse illos intrinsecus lupos rapaces.. |
||||||||
A023000683 |
Quo nomine non tantum ab omnibus orthodoxis damnantur; sed a Lutheranis quoque tanquam perfidi, rebelles et haeretici rejiciuntur.. |