12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002180 |
Cum ergo discessurus addidisset hic tuarum virtutum cultor, existimare se, si aliquod vitæ suæ apud nos laudabiliter actæ testimonium ad te deferret, plurimum hoc illi in omni vitæ genere subsidii allaturum; ego, pro ea qua præsentem complexus sum amicitia, non potui quin et discedenti hoc amoris officium lubens impenderem, eumque tibi, quanto possum studio, commendarem. |
||
A012002180 |
Si quid tamen ad hæc meum adjicere potest suffragium, illud sponte ac lubens confero; et me tibi, Reverendissime Pater, tuisque omnibus rationibus ac voluntatibus addico et dico.. |