11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003384 |
cùm redditæ nobis sunt amantissimæ illæ tuæ literæ ad XI calendas [398] Martis date, sanè perquàm opportunè, ut communi utriusque desiderio satisfieret, cùm mira amoris erga te nostri impatientia urgeremur ne longiorem earum expectationem ferre possemus. |
||
A011003386 |
Mihi, qui majorem et jucundiorem legendis tuis quàm conscribendis aut poliendis meis diligentiam adhibere soleo, melius visum est et commodius differre rescriptionem in id usque tempus quo in hæc loca rediissem, præsertim cùm nec haberem ad manum per quos possem scribere; quamquàm non parum diligentiam meam illud expectabat, quòd tardius quàm putaram ad Sebusianos meos profectus, videbam ex eo futurum ut longiorem quoque scribendo moram facerem quàm sperares.. |