11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003065 |
Mihi verò jam longior ista cessatio videbatur; neque tamen tam eo nomine molesta quùd nullas ad me literas mitteres (quamquarn hoc ipsum esset molestissimum, nisi vel ex eo maxime cognoscerem quod malo, gravioribus te intentum studiis ocio minùs abundare) quàm quia subvereri inciperem ne quid adversi vel tuæ valetudini accidisset vel meis literis, quas Octobri superiore, cùm apud Sebusianos meos feriarer, binas ad te longissimasque exararam. |
||
A011003416 |
Hic ego finem facerem (sum enim meo more jam longior, sed consultò, ut hoc habeas diuturnioris meæ, licet inculpatæ cessationis fœnus), nisi quod tu de Patre Cherubino posterioribus literis adscripsisti cogeret me ut de tam propensa tanti viri erga te voluntate, tamque pio officio testata, tibi gratularer. |