22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000169 |
Notandum est primo: Logicam ita dici a nomine greco logos, quae vox licet multas habet significationes, apud Aristotelem tamen 4 precipuas videtur sortiri: primo enim significat sermonem, seu orationem, ut I. Perili., c. 4, et aliis in locis; secundo, rationem seu argumentationem, ut ait Al. |
||
A022000170 |
Notandum secundo: ista secundo nomina Logica et dialectica apud authores aliquando rem eandem, aliquando diversam sifgnificare, cum eum logos, a quo Logica dicta fuit, sermonem significet; Logica in quadam lata significatione scientia rationalis, seu sermocinans dici solet, ita ut comprenhendat sub se Grammaticam, Rethoricam, Poesim et Dialecticam, quia omnes illae agunt de vocibus aliquomodo, et similiter de orationibus. |