23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001268 |
Habet suas leges Respublica omnis bene constituta, easque bonas et sanctas; quae tamen si litigantium arbitrio exponendae relinquerentur, nullus unquam foret litigandi finis, dum prudentiae quisque suae innititur et in sensu suo non solum abundat, sed etiam luxuriatur. |
||||
A023001268 |
Hinc judicum etiam in prophanis rebus, sed multo major in Ecclesia Dei Conciliorum necessitas, ne, si nullus tandem judex sit a quo appellari non possit, litigantium perversitas et libido faciat, ut neque litigandi neque appellandi terminus ullus inveniatur.. |
||||
A023001268 |
Quid agas cum impiis istis qui semper in circuitu ambulant, et eo semper redeunt, unde tu tam saepe illos dejeceris? Quae impudentior pertinacia, quam nolle stare judicio Ecclesiae, Patrum, Conciliorum? Quis finis tantae contentionis, si nemo erit qui litem dirimere possit, quique ejus tandem definiendae habeat auctoritatem? Nec enim dubitandum est quin litigandi futura sit immortalis libido. |