16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016003567 |
Quod ille oneris et libens suscepit et libentissime sustinet ut ego quoque sustinerem, si eo absente, operamque meam sibi commodam fore putante, similia facere juberet, atque utinam desiderio meo occasio respondeat, quo et ipse expertus cognoscat, res suas mihi non minus cordi esse quam sibi meae sint et ego eam benevolentiam, qua ornatissimum amicum constanter prosequor et sua et omnium opinione majorem esse ostendam............................... |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003741 |
Idem vero Franciscus, paulo post Episcopus et Princeps Gebennensis effectus, ac vinculo præfecturæ Domus Tononiensis solutus, se totum, qualis quantusque est, ejusdem Societati sponte et libens dedit, dicavit, addixit, [397] summis imisque votis supplex exoptans, ut augustissimum JESU MARIÆQUE nomen, ex sede Tononiensi, sicut oleum effusum et cinamomum ac balsamum aromatizans, in reliquas totius diocæsis, maxime vero civitatis Gebennensis plateas et ædes, diffundatur, et quasi mirrha electa odorem det suavitatis. |