A020003141
|
In quo de variis, quæ undique allata sunt, negotiis plurima decreta sunt et sancita; ac tandem de more Superior Generalis electus, et quidem tanta animorum consensione, tanta morum suavitate, nihil ut amabilius videri potuerit, nihilque optandum supersit, nisi ut quemadmodum [324] inter tot variarum nationum capita non tam unio quam unitas laudare nunc potest et debet, ita deinceps laudari possit ac debeat..
|
A020003173
|
Ita sane, ut illud Propheticum dici de hoc Capitulo existimem: Quam bonum et quam jucundum habitare [328] fratres in unum! Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbara Aaron. Nihil ut expectandum supersit, nisi ut quemadmodum non tam unio quam unitas inter tot variarum provinciarum ac nationum capita hoc tempore laudanda est, ita et deinceps laudari possit..
|