24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002834 |
Cum enim, ut magnus Nazianzenorum [292] Pontifex Gregorius dixit, Episcopi sint pictores virtutis, rei præclarissimæ, remque tam excellentem verbis ac operibus concinné, et quoad fieri potest, exacte pingere debeant, non dubito quin in nostri clarissimi et spectatissimi Juvenalis vita, justitiæ christianæ, hoc est omnium virtutum omnibus numeris absolutam imaginem conspecturi simus.. |
||||
A024002834 |
Gratissimum vero mihi et jucundissimum est quod audio de Vita et vivendi ratione perillustris et Reverendissimi Patris et Domini Juvenalis Ancinæ propediem in lucem emittendam. |
||||
A024002843 |
Ex quibus facile est conjicere quanta fuerit magni Juvenalis Ancinæ in dicendo efficacia, in consulendo sagacitas et in juvandis proximis constans et perfecta charitas; quod enim nunc exempli gratia a me recitatum est, idipsum cum plerisque aliis actum cognovimus. |