Mot «Judicem» [7 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003089 

 Neque facilè fero rigidos istos Catones, qui apud probum judicem nullum amicitiæ aut commendationi locum relictum volunt.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000469 

 Ad pedes beatorum Augustini et Thomse provolutus, paratus omnia ignorare ut illum sciam qui est scientia Patris, Christum crucifixum, quanquam enim quae scripsi non dubito vera esse, quia nihil video quod de eorum veritate solidam possit facere dubitationem; quia tamen non omnia video et tam reconditum misterium est [64] clarius quam fixe ab oculis meis victicoracis inspici possit, si postea contrarium appareret (quod nunquam futurum existimo); imo, si me damnatum (quod absit, Domine Jesu!) scirem voluntate illa quam ponunt Thomistae in Deo ut ostenderet Deus justitiam suam, libenter, obstupescens et suspiciens altissimum Judicem, post Prophetam dicerem: Nonne Deo subjecta erit anima mea? Amen, Pater, quia sic placitum est ante te; fiat voluntas tua.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000626 

 At non ita D. Petrus, qui palam testatur Christum constitutum esse a Deo Judicem vivorum et mortuorum; nec aliter caeteri Apostoli, qui omnes uno ore praedicant Christum judicaturum vivos et mortuos..

  A023000626 

 Negant Christum esse Judicem; sic enim Lutherus eodem loco: «Persuasus,» inquit, «eram pestilentibus illis opinionibus.» Quas subinde explicans, ponit hanc, inter caeteras, quod Christus sit Judex; seque laborare ait, ut illam dediscat.

  A023001087 

 Itaque verissime Cyprianus: «Neque aliunde haereses,» inquit, «obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia, ad tempus Sacerdos et ad tempus Judex, vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus Sacerdotum collegium quicquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post Episcoporum [146] consensum, judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret; nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet; nemo, sibi placens ac tumens seorsum, foris haeresim novam conderet.» Eademque propemodum sunt alio loco ejusdem Doctoris verba.

  A023001267 

 Quaeritur quis rectius interpretetur; nec enim sequum est quemquam in causa sua et testem esse et judicem.

  A023001267 

 Quis vero te constituit illorum judicem? hoc ipsum enim est de quo quaerimus: cur tibi magis licere debeat sententiam ipsorum et interpretationem examinare, quam illis aut nobis tuam, et quis in pari omnium jure futurus sit judex? Quod si fallantur interpretando, quia homines fuerunt, ut objicis, quidni etiam tu fallaris? An non et tu homo es, [aut saltem bestia?] Neque enim, opinor, aut angelus aut deus es, aut quicquam ex inanimatis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE