23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001254 |
Qui primus alterum compescuerit, sit ipse victor; sicut vultis, sic fiat vobis.» Et eodem libro: «Non sumus Papae, sed Papa noster est; nostrum est non judicari ab ipso, sed ipsum judicare: spiritualis enim a nemine judicatur, et ipse judicat omnes.» [190]. |
||
A023001269 |
Sed quisnam, inquam, judicabit, utrum Concilium secundum Scripturas sententiam tulerit? Ego, inquit, nam « spiritualis homo judicat omnia.» Ergone a Concilio et universi orbis consensu ad teipsum unumque provocabis? Siccine supremus divini humanique juris arbiter constituetur insanum et sive lepidum, sive illepidum malis dicere, caput Lutheri?. |
26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html |
A026001072 |
Ad cap. de amore congenito et intimo, nobis addenda similitudo de eo qui aquas in terra latentes ad puteum faciendum querit: nam tempore calidissimo æstatis, cum terra valde sicca est, paululum ante solis ortum, prostratus humi circumspicit ad orientem planiciem terræ, et ubi videt nebulum et vaporem tenuem, ibi judicat latere fontem quem alioqui non videt. |