Mot «Jucundius» [10 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000562 

 Bene vale, Frater optime, ac te iis Paschalibus quo jucundius ver appetat nobis, hic habeamus efficias..

  A011000578 

 Venies igitur post festa Paschalia quamprimum; nihil jucundius accidere mihi potuit quam id audire ex D. de Charmoysi, quocum heri in multam noctem mihi de te fuit sermo.

  A011000860 

 Nunc demum mihi de rebus Tononiensibus bene sperare licet, quod te scire par est, Frater suavissime, cum me nudiustertius ex eis quidam tanto [obsequio] prosecutus fuerit quanto nihil jucundius nihil gratius, immutata [95] jam ex parte eorum lege qua cautum fuerat uti ne mecum non beneficiis modo, sed ne quidem verbis agerent.

  A011000877 

 Ego quidem ejus erga me amorem eo jucundius et gratius præstantiorem esse existimo quod in eo me tecum conjungat.

  A011001312 

 Nonne bene dixeram, mi Frater, facturum me deinceps ne ullum inter nos audiretur silentium? Cum inter nostros Tononenses vix semel in mense ad te possim scribere, scribo nunc ex paterna Salesiorum casa per [156] Coquinum, eo sane jucundius quod paulo meliora de rebus nostris jam audiverim.

  A011003030 

 Esset quidem honorificentius mihi, et optabilius, jam amari abs te, SI merêrer ut hoc ipso merêri me intelligerem; sed erit jucundius, fortassis etiam gloriosius, si ob eam causam amari me post hac intelligam, quôd prior ego te tuique animi dotes eximias amaverim.

  A011003087 

 Quid enim jucundius habere possim, quàm si ex his veluti testationibus intelligam perspectam esse quàm plurimis cunjunctionem nostram, nec minus exploratum quantùm me ames quàm illud etiam quanti ego vicissim te faciam?.

  A011003220 

 Primum illud est quòd tuas accepi literas dulcissimas, suavissimas et, ut meis mala fide tametsi bona mente objicis, Ciceronianas planè, quando non pateris ut dicam Athenienses; quid enim mihi potuit esse jucundius? Præsertim ex illa parte qua significas id, de quo non dubitabam, nec ullam te scribendi occasionem prætermissuram nec amandi mei finem umquam facturum esse; nam cætera quæ tu tam faciliter et eleganter de vale nostro gallicè latineque rescribis, etsi demulcent mirum in modum, ne tamen tam jucunda esse possint illud facit quòd absentiæ nostræ memoriam efficaciùs renovant, nec patiuntur ut tam facile mihi possim imponere cùm te præsentem videri volo..

  A011003359 

 Nec erat cur vereris ne minus grata forent si ea membratim exponeres; etsi enim multo jucundius rem totam quanta est et corporis et animi oculis subjicere, nihil tamen de jucunditatis magnitudine detrahet occupata per partes oblectatio.

  A011003573 

 Literas à te nullas mihi reddidit; itaque quas Necii dixeras ad me scripsisse video interceptas, feroque, ut debeo, molestissimè; etsi fuit illud multo jucundius te videre, tanta præsertim videndi mei cupiditate incitatum, ni puderet magis quod mea causa tam grave et noctis et itineris incommodum suscepisses.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE