07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000351 |
Cum interim ea mihi hodie illuxit dies in qua et terrori multum detrahit et recte in Deum fiduciæ multum addit mihi vestra omnium, Patres Venerandi, tam jucunda ac suavis præsentia, quæ me adeo reficit ac recreat ut si terrorem (sic) jam antea perceptum cum ea voluptate quam sentio conferatur, quid me magis afficiat difficile sit ad judicandum, ut in me etiam illud sentiam: Servias Domino cum timore, exultes ei cum tremore; sic enim exultatio est ad lætitiam, timor autem ad anxietatem.. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000445 |
Etsi namque etiam nescientis melior fieri conditio potest, et hæc omnium quæ in hac mortalitate expectari queunt mutationum sit maxime gloriosa, multo tamen mihi jucunda erit [compassio tua]. |
||
A011003220 |
Primum illud est quòd tuas accepi literas dulcissimas, suavissimas et, ut meis mala fide tametsi bona mente objicis, Ciceronianas planè, quando non pateris ut dicam Athenienses; quid enim mihi potuit esse jucundius? Præsertim ex illa parte qua significas id, de quo non dubitabam, nec ullam te scribendi occasionem prætermissuram nec amandi mei finem umquam facturum esse; nam cætera quæ tu tam faciliter et eleganter de vale nostro gallicè latineque rescribis, etsi demulcent mirum in modum, ne tamen tam jucunda esse possint illud facit quòd absentiæ nostræ memoriam efficaciùs renovant, nec patiuntur ut tam facile mihi possim imponere cùm te præsentem videri volo.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001765 |
Quare, hac ipsa die decima quinta Junii, tertia post Pentecostem Dominica, in qua de ovis et drachmæ perditæ læta ac jucunda inventione evangelica lectio occurrit, in tempio Beatissimæ Virginis Matris Compatientis, seu Septem Dolorum, Thononiensis, idem ipse Claudius Boccardus, sponte ac libere, personaliter coram Nobis comparuit, ac, ut Ecclesiam quam discedens contristaverat suo reditu lætificaret, in publico totius populi conventu, peccatum suum et injustitiam adversum se confessus est, suppliciter Deo ac sanctæ matri Ecclesiæ Catholicæ, Apostolicæ, Romanæ reconciliari petens ac exposcens.. |