08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008000653 |
Sic hoc tempore, suggerit: O! isti prædicatores nolunt vos ullum gaudium excipere, nolunt vos vesci, nolunt vos ridere, nolunt vos ullam curam rerum habere; volunt vos tota die esse in ecclesiis, volunt vos semper jejunare. |
||
A008002863 |
Omnes qui volunt, etc., ut funambuli timere debent, se segregare, jejunare, orationibus insistere, nam incauti pereunt. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000693 |
Adeo verum est quod Tertullianus scripsit: «Varie diabolus semulatus est veritatem; affectavit illam aliquando defendendo concutere.» Eodem namque modo inferunt isti: Quia fides justificat, ergo charitatem non justificare; quia Christi justitia nobis imputatur, ergo nullam in nobis esse justitiam; quia Christus nobis meruit, ergo nulla in nobis esse merita; quia Christus est summus Pontifex, ergo nullum in Ecclesia esse summum Christi vicarium Pontificem; quia Christus mediator redemptionis unicus est, ergo nullum esse mediatorem intercessionis; quia Christus nobis jejunavit, ergo jejunare nos non debere; denique, ne singula persequamur, quia Sacramentum est signum, ergo nullam rem esse in Sacramento. |
||
A023000694 |
At apud eruditos, et sive in theologia, sive in logica melius versatos, sunt ista omnino ridicula; sciunt enim sic potius e contrario argumentari nos debere: Quia fides justificat, ergo multo magis charitatem justificare, sine qua fides mortua est; quia Christi justitia nobis imputatur, ergo realem et veram justitiam in nobis effici et procreari; quia Christus nobis meruit, ergo in nobis esse merita, quae meritis Christi nobis sunt comparata; quia Christus est summus Pontifex, ergo inter eos qui ejus vices interim gerunt, unum debere esse summum Pontificem; quia Christus mediator redemptionis unicus est, ergo multos esse posse et debere mediatores intercessionis, qui nobiscum ab eo pro nobis petant, ut redemptionis supe pretium et efficaciam nobis applicet; quia Christus nobis jejunavit, ergo multo magis nos, ad ejus exemplum et imitationem, jejunare oportere; quia Christus resurrexit et ad caelos ascendit, ergo nos, si non tantum fideles, sed etiam electi erimus, et resurrecturos et ad caelum ascensuros, quo modo Paulus ad Thessalonicenses argumentatur; denique, quia in Sacramento signum est, ergo rem quoque ipsam significatam adesse debere. |