24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001058 |
Cui petitioni, ut juste et rationi consonæ cum quia ad hoc et parrochianorum et prædicti R. D. Decani et dictæ ecclesiæe parrochialis rectoris loci Bonnæ accessit assensus; tum quia ex sacri Concilii Tridentini constitutionibus prædictæ vicariæ perpetuæ erectio omnino facienda fuerat, annuimus, prædictumque du Marterey in perpetuum dictæ [102] parrochialis Bonnæ vicarium eligendum, creandum et decernendum existimavimus, prout presentibus eligimus, creamus et decernimus, et prædictam ecclesiam Bonnæ dicto du Marterey, ut vicario perpetuo idoneo, conferimus et de illa etiam providemus, ipsumque de eadem sacra professione fidei quam intra duos menses in Nostris manibus emittere tenebitur. |
||||||
A024001697 |
Quod autem ad reliqua spectat, eumdem D. Gasparem et scimus et in verbo veritatis testamur, ex hac diocæsi et illustribus ac, quod excellentius est, catholicis et piissimis [163] parentibus oriundum, ipsumque, ab incunabulis, pietati ac litteris incubuisse, atque adeo ita proferisse ut Juris utriusque doctor in Universitate Avenionensi renunciatus, non mediocrem etiam theologiæ cognitionem consecutus sit. |
||||||
A024001836 |
Nos, Commissarii Apostolici respective in hac parte delegati ad prædictarum Litterarum Apostolicarum executionem [183] prout de jure procedentes, professionem per dictum R dum Franciscum Bochattonum alias emissam tanquam ante ætatem legitimam et vi metuque factam (ipso prius Reverendo Francisco adversus lapsum quinquennii regularibus professis ad reclamandum præfixi prius restituto, prout restituimus) nullam et invalidam nulliusque roboris vel momenti fuisse et esse; ipsumque R dum Franciscum propterea Ordini vel Religioni in specie vel in genere minime teneri vel obligatum esse, sed ad sæculum redire, et in eo ut presbyterum secularem remanere libere et licite hactenus potuisse et in posterum posse, necnon quæcumque et qualiacumque quomodolibet nuncupata beneficia obtinere et retinere etiam potuisse et posse, nec a quoquam desuper molestali, perturbari aut inquietari posse, auctoritate Apostolica qua fungimur in hac parte pronuntiamus, decernimus et declaramus.. |
||||||
A024003293 |
Statuimus igitur et ordinamus unam Missam qualibet die Dominica, in eodem oratorio, per unum presbiterum confratrem, a Priore infrascripto ac illius Assessoribus deputandum, perpetuo celebrali; ipsos ibidem confratres hortamur ut eisdem Missis intersint, si id fieri possit, ipsumque celebrantem suis orationibus unient.. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003464 |
Visis et consideratis quse consideranda erant, Domum hanc «Congregationis Beatissimse Virginis Dei Matris de Visitatione» nuncupatam, in Monasterium, sub Regula Sancti Augustini ereximus et erigimus, decernentes, eadem authoritate Apostolica, omnes Sorores sive Moniales ejusdem Domus ipsumque totum Monasterium uti, frui et gaudere deinceps debere omnibus et singulis immunitatibus, privilegiis, indultis ac concessionibus quibus caetera Monasteria Moniahum sub eadem Regula viventium, uti, frui et gaudere solent; ac simihter, eisdem Sororibus perpetuam clausuram, secundum Concilii Tridentini decreta, servare deinceps imponimus et injungimus, cum omnibus legibus solemnitatis votorum.. |