Mot «Invexerunt» [5 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000578 

 Prodiit superiore saeculo ab inferis horrendum nescio, an miserandum potius, hominum genus, qui, a Christianae religionis et sacrosanctae fidei nostrae Catholicae unitate ac, [67] quod omnino consequens est, veritate desciscentes, nova passim dogmata novasque haereses, sed ex veteribus et jam pridem damnatis magna ex parte consutas conflatasque, invexerunt, in tot pene sectas divisi quot fuerunt eorum capita, qui sectatores habere quam esse maluerunt.

  A023000602 

 Negant in Deo potentiam ullam esse absolutam: [73] «Commentum,» inquit Calvinus, «de absoluta Dei potentia, quod scholastici invexerunt, execranda blasphemia est.» Et alibi, «impossibile» appellat quod nunquam aut fuit aut futurum est.

  A023001157 

 Scripturae Canonem prorsus novum ediderunt, vel plures vel pauciores Libros comprehendentem, quam in Canone ullius Concilii, aut ex antiquis Patribus fuisse inveniatur; [165] Scripturam innumeris novis versionibus everterunt, nemine alterius versione contento; Sacramenta ad novum numerum, dualem scilicet, reduxerunt; ritus administrandorum Sacramentorum novos invexerunt; ecclesiasticam hierarchiam, nova quadam anarchia, perverterunt; ministros, id est diaconos, novo commento, presbyteris et episcopis praetulerunt; episcopos, quos primo ac principe honore universa semper coluit Ecclesia, in locum infimum abjecerunt.

  A023001371 

 Euge, euge, o viri quibus est cor, audierunt aures nostrae viderunt oculi nostri! Hem ista est libertas illa praeclara et evangelica, quam Lutherus et, ejus exemplo, caeteri haeretici nostri temporis invexerunt! «Liberati sumus,» inquit Lutherus, at non libertate quam Christus nobis suo sanguine pretiosissimo acquisivit, sed libertate quam Luthero ab inferis Sathan attulit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002845 

 Nam ubi me appulisse cognoverunt, dici satis non potest quo ardore mentis, amica quadam vi ex hospitio publico in domum cujusdam nobilis civis invexerunt, quandoquidem, inquiebant, hominem qui honoris gratia, ad suum dilectissimum Pastorem diverteret, vellent, si modo possent, in medio pectorum suorum recondere.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE