24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024004228 |
Item, quamdam informationem super quodam molendino Camberii productam; et tandem quædam alia quorum non satis meminit, suo labore et industria conquisita, de quibus inventarium faciet.. |
||||
A024004229 |
Reverendus Prior exposuit se jura Communitatis habere, de quibus faciet inventarium.. |
||||
A024004232 |
His autem auditis, Reverendissimus Dominus Episcopus visitans decrevit ut infra diem Cinerum proxime futurum inventarium omnium jurium et titulorum fiat et componatur in debita et probanti forma, et duæ ejus copiæ in simili forma, quarum una recludetur in archiviis episcopatus, alia vero litibus enodandis inserviens, servabitur ab eo quem Capitulum Monasterii deputabit.. |